Liber Deuteronomii*

Caput 32: Versus 11

Sicut aquila.Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis praedam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo praecessit; unde:Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilaeMatth. 24.. Super coelos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiae videt, et pennis amoris pertrahit ad littus aeternae securitatis. Unde:Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsumJoan. 12..Sicut aquila,etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiae sustentat.Provocans.Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.
(* Traductions européennes)